- CONFIRMARE Populum
- CONFIRMARE Populumdicitur in Ecclesia Romana Archidiaconus, Diaconus aut Subdiaconus, dum post porrectam a Sacerdote Eucharistiam, eidem Dominici sanguinis symbolum hauriendum praebet, Ordo Roman. vide Rabanum, de Institut. Cleric. l. 1. c. 29. et Amalarium in Eclogis sub fin. In eadem Ecclesia Confirmatio unum est ex quinque Sacramentis, de quibus illis cum reliquis Christianorum controversia est. Subiungunt eam Bapcismo illamque administrat Episcopus iam baptizatis, sed aetate provectioribus: quorum frontibus certis verbis ac ritibus, olei vel balsami liquorem in Consignarorio, vide mfra, an Sacrario, allinit, unctosque leviter alapâ caedit, in Christianae militiae rudimentum. Eius originem vetustiores ex Scholasticis Concilio Meldensi adscribunt: alii autem Chrisma illud a Christo ipso, vel saltem ab Apostolis institutum aiunt. Sed ritus huius vix ulla vestigia ante saeculum II. illudque iam praeceps. Et quidem Veteres quod attinet, illorum Chrisma rituserat, Baptismo adiunctus: quem in peculiare Sacramentum, quod multis post Baptisinum aunis plerumque ministratur, Ecclesia praefata commutavit. Dum nempe unctio illa paulatim a Baptismo separari coepit; cum vel ab haeresi venientes, non novô Baptismô, sed unctione, vel manuum impositione, in Ecclesiae communionem reciperentur, vel qui urgeute necessirate a Laicis vel alioqui a Diacono aut Presbytero baptizati erant, postea ab Episcopo vel ungerentur, vel mano simpliciter impositâ coufirmarentur etc. Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 7. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.